- ARABARCHES
- ARABARCHESpublicanus apud Aegyptios. Iuvenal. Sat. 1. v. 130.---- Inter quas ausus habereNescio quis titulos Aegyptius atque Arabarches.Ubi alii Alabarches Α῎λαβα Hesychio est μέλαν ᾧ γράφομεν: Quidam volunt significare etiam scriptum de tributo, quod pro pecorum pastu solvitur. Inde Alabarches, qui praeest huic scribendi muneri. Schol. Iuvenalis Arabarchen ait irrisorie dictum, quasi Arabum principem, i. e. servorum, qui essent Romae ex Arabia. Vide Alciatum et Brodaei Miscellanea. Nic. Lloydius. Vide et hîc infria.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.